Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

creavit

Gen 1:1 In principio creavit Deus cælum et terram.
Gen 1:27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
Gen 1:27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
Gen 1:27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
Gen 2:3 Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
Gen 5:1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
Gen 5:2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.
Gen 14:19 benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram:
Deut 4:19 ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt.
Deut 4:32 Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo cælo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est,
Deut 26:19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam: ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est.
Deut 32:6 Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te?
Iudith 13:24 Benedictus Dominus, qui creavit cælum et terram, qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum:
Esth 11:10 Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.
Sap 2:23 Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum.
Sap 11:18 Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,
Eccli 1:9 Ipse creavit illam in Spiritu Sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est:
Eccli 17:1 Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum:
Eccli 18:1 Qui vivet in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum.
Eccli 24:12 Tunc præcepit, et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo.
Eccli 38:1 Honora medicum propter necessitatem: etenim illum creavit Altissimus.
Eccli 38:4 Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa.
Eccli 38:12 etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria.
Isa 40:26 Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc; qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit.
Isa 40:28 Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ; non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus.
Isa 41:20 ut videant et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israël creavit illud.
Isa 45:18 Quia hæc dicit Dominus creans cælos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes ejus; non in vanum creavit eam, ut habitaretur formavit eam: Ego Dominus, et non est alius.
Ier 31:22 Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum.
Dan 14:4 Qui respondens ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit cælum, et terram, et habet potestatem omnis carnis.
Mal 2:10 Numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non Deus unus creavit nos? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum?
Eph 3:9 et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit:
Col 3:10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum:
I Tim 4:3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.
Heb 3:4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est.
Apoc 10:6 et juravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit amplius: