Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

creatura

Iudith 16:17 Tibi serviat omnis creatura tua, quia dixisti, et facta sunt; misisti spiritum tuum, et creata sunt: et non est qui resistat voci tuæ.
Sap 2:6 Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.
Sap 3:13 Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum;
Sap 19:6 Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis præceptis, ut pueri tui custodirentur illæsi.
Eccli 16:17 in populo magno non agnoscar: quæ est enim anima mea in tam immensa creatura?
Eccli 43:27 Illic præclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum.
Rom 1:20 Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles.
Rom 8:20 Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe:
Rom 8:21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.
Rom 8:22 Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.
Rom 8:39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.
II Cor 5:17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova.
Gal 6:15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.
Col 1:23 si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister.
I Tim 4:4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur:
Heb 4:13 Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.