Tob 8:7
|
Dixitque Tobias: Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ, quæ in eis sunt.
|
Iudith 9:17
|
Deus cælorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturæ, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia præsumentem.
|
Sap 9:2
|
et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est,
|
Sap 13:5
|
a magnitudine enim speciei et creaturæ cognoscibiliter poterit creator horum videri.
|
Sap 14:11
|
Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.
|
Eccli 4:17
|
Si crediderit ei, hæreditabit illam, et erunt in confirmatione creaturæ illius:
|
Eccli 36:17
|
Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores.
|
Mc 10:6
|
ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus.
|
Mc 13:19
|
Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
|
Mc 16:15
|
Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.
|
Rom 1:25
|
qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen.
|
Rom 8:19
|
Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat.
|
Col 1:15
|
qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ:
|
Iac 1:18
|
Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.
|
I Petr 2:13
|
Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti:
|
II Petr 3:4
|
dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ.
|
Apoc 3:14
|
Et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei.
|
Apoc 8:9
|
et mortua est tertia pars creaturæ eorum, quæ habebant animas in mari, et tertia pars navium interiit.
|