Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

crastinum

Lev 7:16 Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est:
Ios 7:13 Surge, sanctifica populum, et dic eis: Sanctificamini in crastinum: hæc enim dicit Dominus Deus Israël: Anathema in medio tui est, Israël: non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere.
Prov 27:1 Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies.
Ier 20:3 Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias: Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed Pavorem undique.
Ion 4:7 Et paravit Deus vermen ascensu diluculi in crastinum: et percussit hederam, et exaruit.
I Mach 5:27 Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die.
Mt 6:34 Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.
Io 12:12 In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,
Act 4:3 et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim jam vespera.
Act 4:5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ in Jerusalem.
Act 20:7 Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.