Iob 33:24
|
miserebitur ejus, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni in quo ei propitier.
|
Ps 15:10
|
Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
|
Ps 29:10
|
Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam?
|
Act 2:27
|
quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
|
Act 2:31
|
providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.
|
Act 13:34
|
Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia.
|
Act 13:35
|
Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
|
Act 13:36
|
David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
|
Act 13:37
|
Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.
|
Gal 6:8
|
Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.
|
II Petr 1:4
|
per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ: fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem.
|
II Petr 2:19
|
libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionem: a quo enim quis superatus est, hujus et servus est.
|