Lev 22:25
|
De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia: non suscipietis ea.
|
Prov 25:26
|
Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.
|
Cant 8:5
|
CHORUS. Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? SPONSUS. Sub arbore malo suscitavi te; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
|
Ier 6:28
|
Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, æs et ferrum: universi corrupta sunt.
|