Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

corruet

Prov 11:5 Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius.
Prov 11:14 Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia.
Prov 11:28 Qui confidit in divitiis suis corruet, justi autem quasi virens folium germinabunt.
Prov 28:10 Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.
Prov 28:14 Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est duræ corruet in malum.
Prov 29:25 Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.
Isa 8:21 Et transibit per eam, corruet, et esuriet; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum,
Isa 24:20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.
Isa 31:3 Ægyptus homo, et non deus; et equi eorum caro, et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur.
Ier 50:32 Et cadet superbus, et corruet, et non erit qui suscitet eum: et succendam ignem in urbibus ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus.
Ier 51:44 Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus: et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet.
Ezech 6:12 Qui longe est, peste morietur: qui autem prope, gladio corruet: et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur: et complebo indignationem meam in eis.
Ezech 38:20 et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres cæli, et bestiæ agri, et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem terræ: et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in terram.
Dan 11:19 Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur.
Osee 4:5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.
Hab 1:11 Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet: hæc est fortitudo ejus dei sui.