Iudith 11:5
|
Vivit enim Nabuchodonosor rex teræ, et vivit virtus ejus, quæ est in te ad correptionem omnium animarum errantium: quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et bestiæ agri obtemperant illi.
|
Iob 13:6
|
Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite.
|
Prov 1:23
|
convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
|
Sap 1:9
|
In cogitationibus enim impii interrogatio erit; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.
|
Sap 3:10
|
Impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt, qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt.
|
Sap 16:6
|
Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ.
|
Eccli 19:5
|
Qui gaudet iniquitate, denotabitur: et qui odit correptionem, minuetur vita: et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam.
|
Eccli 21:7
|
Qui odit correptionem vestigium est peccatoris, et qui timet Deum convertetur ad cor suum.
|
Eccli 32:21
|
Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
|
I Mach 14:34
|
Et Joppen munivit, quæ erat ad mare, et Gazaram, quæ est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant: et collocavit illic Judæos, et quæcumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis.
|
II Mach 6:12
|
Obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus: sed reputent ea quæ acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.
|
II Mach 7:33
|
Et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus Deus noster modicum iratus est: sed iterum reconciliabitur servis suis.
|
I Cor 10:11
|
Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt.
|
Tit 3:10
|
Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita:
|
II Petr 2:16
|
correptionem vero habuit suæ vesaniæ: subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetæ insipientiam.
|