Prov 17:10
|
Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.
|
Prov 27:5
|
Melior est manifesta correptio quam amor absconditus.
|
Prov 29:15
|
Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.
|
Prov 29:20
|
Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio.
|
Sap 17:7
|
Et magicæ artis appositi erant derisus, et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia.
|
Eccli 16:13
|
Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat.
|
Eccli 19:28
|
Est correptio mendax in ira contumeliosi, et est judicium quod non probatur esse bonum: et est tacens, et ipse est prudens.
|
Eccli 29:35
|
Gravia hæc homini habenti sensum: correptio domus, et improperium fœneratoris.
|