Ex 30:4
|
et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
|
Ex 37:27
|
Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.
|
Prov 4:9
|
Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.
|
Prov 12:4
|
Mulier diligens corona est viro suo; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit.
|
Prov 27:24
|
non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem.
|
Eccli 1:11
|
Timor Domini gloria, et gloriatio, et lætitia, et corona exsultationis.
|
Eccli 50:13
|
In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans juxta aram: et circa illum corona fratrum: quasi plantatio cedri in monte Libano,
|
Isa 28:3
|
Pedibus conculcabitur corona superbiæ ebriorum Ephraim.
|
Isa 28:5
|
In die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ, et sertum exsultationis residuo populi sui;
|
Isa 61:10
|
Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
|
Isa 62:3
|
Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
|
Ier 13:18
|
Dic regi et dominatrici: Humiliamini, sedete, quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ vestræ.
|
Lam 5:16
|
Cecidit corona capitis nostri: væ nobis, quia peccavimus!
|
Ezech 24:17
|
Ingemisce tacens: mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis: nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.
|
Ezech 43:17
|
Et crepido quatuordecim cubitorum longitudinis per quatuordecim cubitos latitudinis in quatuor angulis ejus: et corona in circuitu ejus dimidii cubiti, et sinus ejus unius cubiti per circuitum: gradus autem ejus versi ad orientem.
|
Phil 4:1
|
Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi.
|
I Thess 2:19
|
Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus?
|
II Tim 4:8
|
In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito.
|
Apoc 6:2
|
Et vidi: et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret.
|
Apoc 12:1
|
Et signum magnum apparuit in cælo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim:
|