Gen 6:5
|
Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,
|
Gen 6:6
|
pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,
|
Gen 8:21
|
Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.
|
Gen 20:5
|
nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.
|
Deut 9:5
|
Neque enim propter justitias tuas, et æquitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum: sed quia illæ egerunt impie, introëunte te deletæ sunt: et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob.
|
Deut 10:16
|
Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius:
|
Deut 28:67
|
Mane dices: Quis mihi det vesperum? et vespere: Quis mihi det mane? propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quæ tuis videbis oculis.
|
Deut 29:19
|
Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei: et absumat ebria sitientem,
|
Deut 30:1
|
Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio sive maledictio, quam proposui in conspectu tuo: et ductus pœnitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus,
|
I Reg 17:28
|
Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres prælium, descendisti.
|
I Reg 25:31
|
non erit tibi hoc in singultum, et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris: et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillæ tuæ.
|
III Reg 4:29
|
Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quæ est in littore maris.
|
III Reg 8:38
|
cuncta devotatio, et imprecatio, quæ acciderit omni homini de populo tuo Israël: si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac,
|
III Reg 9:4
|
Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulavit pater tuus, in simplicitate cordis, et in æquitate, et feceris omnia quæ præcepit tibi, et legitima mea et judicia mea servaveris,
|
IV Reg 12:4
|
Dixitque Joas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctorum, quæ illata fuerit in templum Domini a prætereuntibus, quæ offertur pro pretio animæ, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini:
|
I Par 29:17
|
Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc: et populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.
|
I Par 29:18
|
Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.
|
Iudith 10:8
|
Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes: Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Jerusalem, et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum.
|
Ps 9:38
|
Desiderium pauperum exaudivit Dominus; præparationem cordis eorum audivit auris tua,
|
Ps 18:15
|
Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.
|
Ps 20:3
|
Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.
|
Ps 24:17
|
Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt; de necessitatibus meis erue me.
|
Ps 32:11
|
Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
|
Ps 36:4
|
Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
|
Ps 37:9
|
Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei.
|
Ps 39:9
|
ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.
|
Ps 43:22
|
nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; æstimati sumus sicut oves occisionis.
|
Ps 48:4
|
Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.
|
Ps 72:7
|
Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.
|
Ps 72:26
|
Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.
|
Ps 77:72
|
Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.
|
Ps 80:13
|
Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis.
|
Ps 100:2
|
et intelligam in via immaculata: quando venies ad me? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ.
|
Ps 118:7
|
Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
|
Ps 118:111
|
Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
|
Prov 3:3
|
Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui;
|
Prov 4:21
|
Ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui:
|
Prov 6:32
|
Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam;
|
Prov 7:3
|
liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui.
|
Prov 10:21
|
Labia justi erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.
|
Prov 14:30
|
Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia.
|
Prov 15:32
|
Qui abjicit disciplinam despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis.
|
Prov 17:20
|
Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.
|
Prov 21:4
|
Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum.
|
Prov 22:11
|
Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.
|
Prov 24:12
|
Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit; et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.
|
Eccles 7:8
|
Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.
|
Eccles 11:9
|
Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.
|
Cant 3:11
|
Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus.
|
Sap 1:1
|
Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum;
|