Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

convocatis

Ex 19:7 Venit Moyses: et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.
IV Reg 6:11 Conturbatumque est cor regis Syriæ pro hac re: et convocatis servis suis, ait: Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israël?
II Par 34:29 At ille convocatis universis majoribus natu Juda et Jerusalem,
II Mach 15:31 Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare, accersiit et eos qui in arce erant.
Mt 10:1 Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.
Mt 15:10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.
Mt 15:32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.
Mc 3:23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere?
Mc 8:1 In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis:
Lc 23:13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,
Act 10:24 Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis, et necessariis amicis.