Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

convertit

I Reg 14:27 Porro Jonathas non audierat cum adjuraret pater ejus populum: extenditque summitatem virgæ, quam habebat in manu, et intinxit in favum mellis: et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi ejus.
IV Reg 16:18 Musach quoque sabbati, quod ædificaverat in templo: et ingressum regis exterius convertit in templum Domini propter regem Assyriorum.
IV Reg 20:2 Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens:
I Par 21:27 Præcepitque Dominus angelo: et convertit gladium suum in vaginam.
II Par 6:3 Et convertit rex faciem suam, et benedixit universæ multitudini Israël (nam omnis turba stabat intenta) et ait:
II Esd 13:2 eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua, et conduxerint adversum eos Balaam, ad maledicendum eis: et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem.
Ps 22:3 animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ, propter nomen suum.
Ps 59:2 cum succendit Mesopotamiam Syriæ, et Sobal, et convertit Joab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia.
Ps 65:6 Qui convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede; ibi lætabimur in ipso.
Ps 77:44 et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.
Ps 113:8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
Eccli 8:3 multos enim perdidit aurum et argentum, et usque ad cor regum extendit et convertit.
Eccli 17:2 et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute.
Eccli 33:12 Ex ipsis benedixit et exaltavit, et ex ipsis sanctificavit, et ad se applicavit, et ex ipsis maledixit, et humiliavit, et convertit illos a separatione ipsorum.
Eccli 39:29 Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra, et viæ illius viis illorum directæ sunt, sic peccatoribus offensiones in ira ejus.
Isa 38:2 Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum,
Lam 1:13 MEM. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me: expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum; posuit me desolatam, tota die mœrore confectam.
Lam 3:3 ALEPH. Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die.
Ezech 44:1 Et convertit me ad viam portæ sanctuarii exterioris, quæ respiciebat ad orientem: et erat clausa.
Ezech 47:1 Et convertit me ad portam domus, et ecce aquæ egrediebantur subter limen domus ad orientem: facies enim domus respiciebat ad orientem, aquæ autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris.
Ezech 47:2 Et eduxit me per viam portæ aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quæ respiciebat ad orientem: et ecce aquæ redundantes a latere dextro.
Ezech 47:6 Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis.
I Mach 1:21 Et convertit Antiochus, postquam percussit Ægyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno: et ascendit ad Israël,
I Mach 5:28 Et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem: et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni.
I Mach 6:51 Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos: et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula.
I Mach 11:72 Et reversus est Jonathas ad eos in prælium, et convertit eos in fugam, et pugnaverunt.
I Mach 13:24 Et convertit Tryphon, et abiit in terram suam.
II Mach 4:22 Et magnifice ab Jasone et civitate susceptus, cum facularum luminibus et laudibus ingressus est: et inde in Phœnicen exercitum convertit.