Iob 17:10
|
Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
|
Prov 1:23
|
convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
|
Isa 21:12
|
Dixit custos: Venit mane et nox; si quæritis, quærite; convertimini, venite.
|
Ezech 33:11
|
Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis: et quare moriemini, domus Israël?
|
Osee 14:3
|
Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.
|
Ioël 2:12
|
Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.
|
Ioël 2:13
|
Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.
|
Act 3:19
|
Pœnitemini igitur, et convertimini ut deleantur peccata vestra:
|
Gal 4:9
|
Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis?
|