Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

converti

Lev 19:4 Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester.
Ps 118:59 Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.
Eccli 5:8 Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem:
Osee 11:5 Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.
II Mach 5:4 Quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti.
Act 14:14 et dicentes: Viri, quid hæc facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt:
Iac 5:20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.
II Petr 2:21 Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.