III Reg 12:27
|
si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Jerusalem: et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda, interficientque me, et revertentur ad eum.
|
Ps 34:13
|
Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.
|
Ps 72:10
|
Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.
|
Eccli 6:29
|
in novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem.
|
Eccli 21:7
|
Qui odit correptionem vestigium est peccatoris, et qui timet Deum convertetur ad cor suum.
|
Eccli 33:32
|
Si læseris eum injuste, in fugam convertetur:
|
Isa 6:13
|
Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quæ expandit ramos suos; semen sanctum erit id quod steterit in ea.
|
Isa 13:14
|
Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis, et non erit qui congreget. Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.
|
Isa 29:17
|
Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in carmel, et carmel in saltum reputabitur?
|
Ier 50:16
|
Disperdite satorem de Babylone, et tenentem falcem in tempore messis: a facie gladii columbæ unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.
|
Bar 2:29
|
dicens: Si non audieritis vocem meam, multitudo hæc magna convertetur in minimam inter gentes, quo ego eos dispergam:
|
Bar 2:30
|
quia scio quod me non audiet populus: populus est enim dura cervice. Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ,
|
Dan 11:18
|
Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas: et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum.
|
Ioël 2:31
|
Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
|
Act 2:20
|
sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
|