Tob 2:6
|
memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam: Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum.
|
Ps 21:28
|
Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium;
|
Ps 50:15
|
Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.
|
Ps 55:10
|
tunc convertentur inimici mei retrorsum: in quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
|
Ps 103:9
|
Terminum posuisti quem non transgredientur; neque convertentur operire terram.
|
Eccli 37:2
|
sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur.
|
Eccli 39:32
|
Hæc omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.
|
Eccli 40:11
|
Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur.
|
Eccli 41:13
|
Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem.
|
Isa 10:21
|
Reliquiæ convertentur; reliquiæ, inquam, Jacob ad Deum fortem.
|
Isa 10:22
|
Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo; consummatio abbreviata inundabit justitiam.
|
Isa 34:9
|
Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur; et erit terra ejus in picem ardentem.
|
Isa 35:10
|
Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.
|
Ier 15:19
|
Propter hoc hæc dicit Dominus: Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis: et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris: convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos.
|
Osee 8:13
|
Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in Ægyptum convertentur.
|
Mich 5:3
|
Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet, et reliquiæ fratrum ejus convertentur ad filios Israël.
|
Mich 5:4
|
Et stabit, et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui: et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terræ.
|
II Tim 4:4
|
et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
|