Ps 18:8
|
Lex Domini immaculata, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
|
Eccli 11:33
|
Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam.
|
Eccli 38:32
|
Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus.
|
Isa 44:25
|
irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens;
|
Lam 1:16
|
AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.
|