Sap 13:11
|
Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et hujus docte eradat omnem corticem, et arte sua usus, diligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ;
|
Sap 15:12
|
Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.
|
Eccli 18:21
|
Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam.
|
Eccli 38:14
|
ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum.
|
Gal 1:13
|
Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
|
Eph 4:22
|
deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
|
I Petr 2:12
|
conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
|
I Petr 3:1
|
Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant:
|
I Petr 3:2
|
considerantes in timore castam conversationem vestram.
|
I Petr 3:16
|
Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
|