Tob 14:17
|
Omnis autem cognatio ejus, et omnis generatio ejus in bona vita, et in sancta conversatione permansit, ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus, et cunctis habitantibus in terra.
|
Eccli 18:24
|
Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei.
|
Eccli 50:5
|
qui prævaluit amplificare civitatem, qui adeptus est gloriam in conversatione gentis, et ingressum domus et atrii amplificavit.
|
Eph 2:12
|
quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.
|
I Tim 4:12
|
Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
|
Iac 3:13
|
Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.
|
I Petr 1:15
|
sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis:
|
I Petr 1:18
|
Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis:
|
II Petr 2:7
|
et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit:
|