Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

convenerunt

Gen 14:3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.
Num 20:2 Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron:
Ios 10:6 Habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Josue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum: ascende cito, et libera nos, ferque præsidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhæorum, qui habitant in montanis.
Ios 22:12 convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent, et dimicarent contra eos.
Idc 16:23 principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes: Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.
Idc 20:2 Omnesque anguli populorum, et cunctæ tribus Israël in ecclesiam populi Dei convenerunt, quadringenta millia peditum pugnatorum.
Idc 20:14 sed ex cunctis urbibus, quæ sortis suæ erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium, et contra universum populum Israël dimicarent.
I Reg 4:1 Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam: et egressus est Israël obviam Philisthiim in prælium, et castrametatus est juxta lapidem Adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec,
I Reg 7:6 Et convenerunt in Masphath: hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini, et jejunaverunt in die illa, atque dixerunt ibi: Peccavimus Domino. Judicavitque Samuel filios Israël in Masphath.
I Reg 17:1 Congregantes autem Philisthiim agmina sua in prælium, convenerunt in Socho Judæ: et castrametati sunt inter Socho et Azeca in finibus Dommim.
I Reg 22:2 Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti, et oppressi ære alieno, et amaro animo: et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.
II Esd 9:1 In die autem vigesimo quarto mensis hujus, convenerunt filii Israël in jejunio et in saccis, et humus super eos.
Ps 2:2 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.
Ps 34:15 Et adversum me lætati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
Ps 47:5 Quoniam ecce reges terræ congregati sunt, convenerunt in unum.
Ezech 19:8 Et convenerunt adversus eum gentes undique de provinciis, et expanderunt super eum rete suum: in vulneribus earum captus est,
I Mach 3:52 et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant: tu scis quæ cogitant in nos.
I Mach 3:58 Et ait Judas: Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quæ convenerunt adversus nos disperdere nos, et sancta nostra:
I Mach 5:38 Et misit Judas speculari exercitum: et renuntiaverunt ei, dicentes: Quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis:
I Mach 5:64 Et convenerunt ad eos fausta acclamantes.
I Mach 6:20 Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt ballistas et machinas.
I Mach 7:12 Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ justa sunt:
I Mach 7:22 et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Juda, et fecerunt plagam magnam in Israël.
I Mach 9:14 Et vidit Judas quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde:
I Mach 10:61 Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israël, viri iniqui interpellantes adversus eum: et non intendit ad eos rex.
I Mach 11:45 Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem.
I Mach 11:47 Et vocavit rex Judæos in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum, et dispersi sunt omnes per civitatem:
I Mach 12:37 Et convenerunt ut ædificarent civitatem: et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis, et reparavit eum, qui vocatur Caphetetha:
I Mach 15:10 Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone.
Mt 22:34 Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum:
Mt 27:62 Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum,
Mc 2:2 et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum.
Mc 14:53 Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores.
Lc 20:1 Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus,
Lc 22:66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis.
Act 4:26 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus?