I Par 19:5
|
Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et præcepit ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur.
|
Prov 10:18
|
Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est.
|
Prov 12:11
|
Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.
|
Prov 17:14
|
Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.
|
Eccli 6:1
|
Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus hæreditabit: et omnis peccator invidus et bilinguis.
|
Eccli 22:4
|
Filia prudens hæreditas viro suo: nam quæ confundit, in contumeliam fit genitoris.
|
Eccli 29:9
|
et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.
|
Ier 14:21
|
Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ: recordare, ne irritum facias fœdus tuum nobiscum.
|
Mich 7:6
|
Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus.
|
II Mach 1:28
|
Afflige opprimentes nos, et contumeliam facientes in superbia.
|
II Mach 8:17
|
ante oculos habentes contumeliam quæ loco sancto ab his injuste esset illata, itemque et ludibrio habitæ civitatis injuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa.
|
Lc 11:45
|
Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis.
|
Act 5:41
|
Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.
|
Rom 9:21
|
an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?
|
II Tim 2:20
|
In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.
|
Heb 10:29
|
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit?
|