Esth 13:12
|
Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriæ cupiditate, fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum
|
Prov 11:2
|
Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.
|
Sap 4:19
|
Et erunt post hæc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum; quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur: et erunt gementes, et memoria illorum peribit.
|
Sap 17:7
|
Et magicæ artis appositi erant derisus, et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia.
|
Eccli 3:12
|
Ne glorieris in contumelia patris tui: non enim est tibi gloria ejus confusio.
|
Eccli 5:17
|
super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.
|
Eccli 21:27
|
Stultitia hominis auscultare per ostium: et prudens gravabitur contumelia.
|
Eccli 26:11
|
Mulier ebriosa ira magna, et contumelia: et turpitudo illius non tegetur.
|
Lc 20:11
|
Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.
|