Ex 32:20
|
arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.
|
Idc 8:16
|
Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth.
|
IV Reg 18:4
|
Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem æneum, quem fecerat Moyses: siquidem usque ad illud tempus filii Israël adolebant ei incensum: vocavitque nomen ejus Nohestan.
|
IV Reg 21:9
|
Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël.
|
IV Reg 23:14
|
Et contrivit statuas, et succidit lucos: replevitque loca eorum ossibus mortuorum.
|
II Par 15:16
|
Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi: quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in torrente Cedron.
|
Ps 104:16
|
Et vocavit famem super terram; et omne firmamentum panis contrivit.
|
Ps 104:33
|
Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.
|
Ps 106:16
|
Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit.
|
Eccli 46:21
|
et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim:
|
Eccli 47:8
|
contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem: contrivit cornu ipsorum usque in æternum.
|
Eccli 47:8
|
contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem: contrivit cornu ipsorum usque in æternum.
|
Eccli 48:24
|
Dejecit castra Assyriorum, et contrivit illos angelus Domini:
|
Isa 38:13
|
Sperabam usque ad mane; quasi leo sic contrivit omnia ossa mea; de mane usque ad vesperam finies me.
|
Lam 2:9
|
TETH. Defixæ sunt in terra portæ ejus, perdidit et contrivit vectes ejus; regem ejus et principes ejus in gentibus: non est lex, et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino.
|
Lam 3:4
|
BETH. Vetustam fecit pellem meam et carnem meam; contrivit ossa mea.
|
Ezech 27:26
|
In aquis multis adduxerunt te remiges tui: ventus auster contrivit te in corde maris.
|