Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

contritum

Ps 50:19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
Isa 66:2 Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos?
Ier 22:28 Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias? numquid vas absque omni voluptate? Quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt?
Ier 48:25 Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus.
Dan 2:42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles: ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.
Zach 11:16 Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quæret, et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet.
I Mach 8:6 et Antiochum magnum regem Asiæ, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos, et equitatum, et currus, et exercitum magnum valde, contritum ab eis:
I Mach 9:16 Et qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Judam, et eos qui cum ipso erant, a tergo: