Prov 18:7
|
Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.
|
Eccli 40:9
|
Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella:
|
Isa 30:13
|
propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.
|
Isa 51:19
|
Duo sunt quæ occurrerunt tibi; quis contristabitur super te? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius; quis consolabitur te?
|
Isa 59:7
|
Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes inutiles, vastitas et contritio in viis eorum.
|
Isa 60:18
|
Non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis; et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio.
|
Ier 6:1
|
Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem: et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna.
|
Ier 48:3
|
Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.
|
Ier 50:22
|
Vox belli in terra, et contritio magna.
|
Ier 51:54
|
Vox clamoris de Babylone, et contritio magna de terra Chaldæorum:
|
Lam 2:13
|
MEM. Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Jerusalem? cui exæquabo te, et consolabor te, virgo, filia Sion? magna est enim velut mare contritio tua: quis medebitur tui?
|
Lam 3:47
|
PHE. Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio.
|
Ezech 7:7
|
Venit contritio super te, qui habitas in terra: venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriæ montium.
|
Ezech 7:10
|
Ecce dies, ecce venit: egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia:
|
Nah 3:19
|
Non est obscura contritio tua; pessima est plaga tua. Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te: quia super quem non transiit malitia tua semper?
|
Soph 1:10
|
Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus.
|
Rom 3:16
|
contritio et infelicitas in viis eorum:
|