II Par 14:13
|
Et persecutus est eos Asa, et populus, qui cum eo erat, usque Gerara: et ruerunt Æthiopes usque ad internecionem, quia Domino cædente contriti sunt, et exercitu illius præliante. Tulerunt ergo spolia multa,
|
Iob 4:10
|
Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt.
|
Isa 43:17
|
qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum; simul obdormierunt, nec resurgent; contriti sunt quasi linum, et extincti sunt.
|
Ier 22:20
|
Ascende Libanum, et clama: et in Basan da vocem tuam, et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui.
|
Ier 51:30
|
Cessaverunt fortes Babylonis a prælio, habitaverunt in præsidiis: devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres: incensa sunt tabernacula ejus, contriti sunt vectes ejus.
|
Hab 3:6
|
Stetit, et mensus est terram; aspexit, et dissolvit gentes, et contriti sunt montes sæculi: incurvati sunt colles mundi ab itineribus æterntatis ejus.
|
I Mach 4:36
|
Dixit autem Judas, et fratres ejus: Ecce contriti sunt inimici nostri: ascendamus nunc mundare sancta, et renovare.
|
I Mach 5:7
|
et commisit cum eis prælia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos:
|
I Mach 10:82
|
Et ejecit Simon exercitum suum, et commisit contra legionem: equites enim fatigati erant: et contriti sunt ab eo, et fugerunt.
|
I Mach 14:13
|
Defecit impugnans eos super terram: reges contriti sunt in diebus illis.
|