Isa 21:9
|
Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram.
|
Isa 46:2
|
Contabuerunt, et contrita sunt simul; non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit.
|
Ier 14:17
|
Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer.
|
Ier 51:8
|
Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam: tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur.
|
Ezech 27:34
|
Nunc contrita es a mari: in profundis aquarum opes tuæ, et omnis multitudo tua, quæ erat in medio tui, ceciderunt.
|
Dan 2:35
|
Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.
|
I Mach 7:43
|
Et commiserunt exercitus prælium tertiadecima die mensis Adar: et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in prælio.
|
I Mach 9:15
|
et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti.
|