Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

contristatus

I Reg 30:6 Et contristatus est David valde: volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus: confortatus est autem David in Domino Deo suo.
II Reg 13:21 Cum autem audisset rex David verba hæc, contristatus est valde, et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei.
Tob 2:13 Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata ejus custodierit, non est contristatus contra Deum quod plaga cæcitatis evenerit ei,
Ps 34:14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
Ps 37:7 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar.
Ps 41:10 Dicam Deo: Susceptor meus es; quare oblitus es mei? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?
Eccli 30:5 In vita sua vidit, et lætatus est in illo: in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis:
Ier 8:21 Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me.
Ezech 31:15 Hæc dicit Dominus Deus: In die quando descendit ad inferos, induxi luctum: operui eum abysso, et prohibui flumina ejus, et coërcui aquas multas: contristatus est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt.
Dan 6:14 Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est: et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum.
I Mach 10:22 Et audivit Demetrius verba ista, et contristatus est nimis, et ait:
I Mach 10:68 Et audivit Alexander rex, et contristatus est valde, et reversus est Antiochum.
Mt 14:9 Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.
Mc 3:5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.
Mc 6:26 Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare:
Mc 10:22 Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones.
Lc 18:23 His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde.