Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

contraria

Num 22:32 Cui angelus: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria:
Idc 2:17 fornicantes cum diis alienis, et adorantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant patres eorum: et audientes mandata Domini, omnia fecere contraria.
Esth 8:5 et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis ejus, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro, ut novis epistolis, veteres Aman litteræ, insidiatoris et hostis Judæorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire præceperat, corrigantur.
Sap 15:7 Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa, et similiter quæ his sunt contraria; horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus.
Eccli 23:15 Est et alia loquela contraria morti: non inveniatur in hæreditate Jacob.
Eccli 25:30 Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo.
Act 26:9 Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere,