Num 27:14
|
quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin.
|
Ps 30:21
|
Abscondes eos in abscondito faciei tuæ, a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.
|
Heb 7:7
|
Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
|
Iudae 1:11
|
Væ illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt!
|