Sap 5:12
|
aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aër continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius:
|
Sap 5:13
|
sic et nos nati continuo desivimus esse; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus.
|
Sap 18:17
|
Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati.
|
I Mach 7:35
|
et juravit cum ira, dicens: Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna.
|
Mt 4:20
|
At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
|
Mt 13:5
|
Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ:
|
Mt 13:20
|
Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud:
|
Mt 13:21
|
non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
|
Mt 14:31
|
Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti?
|
Mt 21:19
|
Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
|
Mt 21:20
|
Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit?
|
Mt 26:74
|
Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
|
Mt 27:48
|
Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
|
Mc 1:31
|
Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
|
Mc 6:54
|
Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum:
|
Mc 9:23
|
Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam.
|
Mc 11:3
|
Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc.
|
Lc 4:39
|
Et stans super illam imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.
|
Lc 6:49
|
Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna.
|
Lc 8:55
|
Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare.
|
Lc 14:5
|
Et respondens ad illos dixit: Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati?
|
Lc 22:60
|
Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.
|
Io 4:27
|
Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris? aut, Quid loqueris cum ea?
|
Io 13:30
|
Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
|
Io 13:32
|
Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum.
|
Io 19:34
|
sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
|
Act 9:20
|
Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei.
|
Act 9:34
|
Et ait illi Petrus: Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit.
|
Act 12:10
|
Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem: quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit angelus ab eo.
|
Act 16:33
|
Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo.
|
Gal 1:16
|
ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini,
|