Iob 5:4
|
Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.
|
Iob 24:24
|
Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.
|
Iob 34:25
|
Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur.
|
Ps 36:17
|
quoniam brachia peccatorum conterentur, confirmat autem justos Dominus.
|
Isa 2:18
|
et idola penitus conterentur;
|
Isa 8:15
|
Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.
|
Isa 27:11
|
In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei.
|
Isa 50:9
|
Ecce Dominus Deus auxiliator meus; quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur; tinea comedet eos.
|
Ezech 6:6
|
in omnibus habitationibus vestris urbes desertæ erunt, et excelsa demolientur et dissipabuntur: et interibunt aræ vestræ, et confringentur, et cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra, et delebuntur opera vestra:
|
Dan 11:22
|
Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus, et conterentur: insuper et dux fœderis.
|