Iob 9:3
|
Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.
|
Eccles 6:10
|
Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.
|
Ier 2:29
|
Quid vultis mecum judicio contendere? omnes dereliquistis me, dicit Dominus.
|
Ier 12:5
|
Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? Cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Jordanis?
|
Mt 5:40
|
et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium:
|
II Tim 2:14
|
Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
|