Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

contempserunt

Iudith 2:5 et dixit ei: Egredere adversus omne regnum occidentis, et contra eos præcipue, qui contempserunt imperium eum.
Iudith 5:4 et quare præ omnibus, qui habitant in oriente, isti contempserunt nos, et non exierunt obviam nobis ut susciperent nos cum pace?
Eccli 49:6 nam reliquerunt legem Altissimi reges Juda, et contempserunt timorem Dei.
Ier 4:30 Tu autem vastata, quid facies? Cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris: contempserunt te amatores tui, animam tuam quærent.
Ezech 22:26 Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea: inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam, et inter pollutum et mundum non intellexerunt: et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.
Dan 3:12 Sunt ergo viri Judæi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: viri isti contempserunt, rex, decretum tuum: deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant.