Deut 22:26
|
puella nihil patietur, nec est rea mortis: quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est.
|
Iob 24:14
|
Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur.
|
Prov 11:27
|
Bene consurgit diluculo qui quærit bona; qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis.
|
Mich 7:6
|
Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus.
|