II Par 16:9
|
Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et præbent fortitudinem his, qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex præsenti tempore adversum te bella consurgent.
|
Prov 1:28
|
tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me:
|
Eccles 12:4
|
et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiæ carminis:
|
Isa 14:21
|
Præparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hæreditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum.
|
Isa 49:7
|
Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te.
|
Ier 37:9
|
Sed, etsi percusseritis omnem exercitum Chaldæorum qui præliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni.
|
Ier 50:41
|
Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terræ.
|
Dan 7:17
|
Hæ quatuor bestiæ magnæ, quatuor sunt regna, quæ consurgent de terra.
|
Dan 8:22
|
Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo: quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus.
|
Dan 11:14
|
Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri: filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.
|
Dan 11:15
|
Et venit rex aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas: et brachia austri non sustinebunt, et consurgent electi ejus ad resistendum, et non erit fortitudo.
|
Osee 6:1
|
In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum,
|
Hab 2:7
|
Numquid non repente consurgent qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis?
|
Mc 13:12
|
Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.
|