Ex 9:13
|
Dixitque Dominus ad Moysen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
|
Lev 19:32
|
Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus.
|
I Reg 29:10
|
Igitur consurge mane tu, et servi domini tui, qui venerunt tecum: et cum de nocte surrexeritis, et cœperit dilucescere, pergite.
|
II Par 6:41
|
Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuæ: sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui lætentur in bonis.
|
Isa 51:9
|
Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini! Consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem?
|
Isa 51:17
|
Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad fæces.
|
Isa 52:1
|
Consurge, consurge, induere fortitudini tua, Sion! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus.
|
Isa 52:2
|
Excutere de pulvere, consurge; sede, Jerusalem! Solve vincula colli tui, captiva filia Sion;
|