Num 17:12
|
Dixerunt autem filii Israël ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.
|
Deut 32:36
|
Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur: videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.
|
IV Reg 7:13
|
Respondit autem unus servorum ejus: Tollamus quinque equos, qui remanserunt in urbe (quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israël, alii enim consumpti sunt), et mittentes, explorare poterimus.
|
IV Reg 14:26
|
Vidit enim Dominus afflictionem Israël amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere, et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israëli.
|
Iob 7:6
|
Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur; et consumpti sunt absque ulla spe.
|
Sap 5:13
|
sic et nos nati continuo desivimus esse; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus.
|
Sap 16:16
|
Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt; novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti.
|
Eccli 45:23
|
Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiæ.
|
Ier 44:18
|
Ex eo autem tempore quo cessavimus sacrificare reginæ cæli, et libare ei libamina, indigemus omnibus, et gladio et fame consumpti sumus.
|
Lam 1:19
|
COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.
|
Lam 3:22
|
HETH. Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti; quia non defecerunt miserationes ejus.
|
Lam 4:9
|
TETH. Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terræ.
|
Mal 3:6
|
Ego enim Dominus, et non mutor: et vos filii Jacob, non estis consumpti.
|