Sap 4:16
|
Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti.
|
Sap 15:3
|
Nosse enim te, consummata justitia est; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.
|
Isa 32:10
|
Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
|
Lc 4:13
|
Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.
|
Io 19:28
|
Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio.
|
Iac 2:22
|
Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?
|
Apoc 15:1
|
Et vidi aliud signum in cælo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas: quoniam in illis consummata est ira Dei.
|