Gen 6:17
|
Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur.
|
Iob 4:19
|
quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea!
|
Iob 36:12
|
si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
|
Prov 23:21
|
quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
|
Isa 1:28
|
Et conteret scelestos, et peccatores simul; et qui dereliquerunt Dominum consumentur.
|
Isa 31:3
|
Ægyptus homo, et non deus; et equi eorum caro, et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur.
|
Isa 66:17
|
qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem: simul consumentur, dicit Dominus.
|
Ier 14:15
|
Idcirco hæc dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: Gladius et fames non erit in terra hac: In gladio et fame consumentur prophetæ illi.
|
Ier 16:4
|
Mortibus ægrotationum morientur: non plangentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt: et gladio et fame consumentur, et erit cadaver eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ.
|
Ier 44:12
|
Et assumam reliquias Judæ, qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Ægypti, et habitarent ibi, et consumentur omnes in terra Ægypti: cadent in gladio, et in fame, et consumentur a minimo usque ad maximum: in gladio et in fame morientur, et erunt in jusjurandum, et in miraculum, et in maledictionem, et in opprobrium.
|
Ier 44:12
|
Et assumam reliquias Judæ, qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Ægypti, et habitarent ibi, et consumentur omnes in terra Ægypti: cadent in gladio, et in fame, et consumentur a minimo usque ad maximum: in gladio et in fame morientur, et erunt in jusjurandum, et in miraculum, et in maledictionem, et in opprobrium.
|
Ier 44:27
|
Ecce ego vigilabo super eos in malum, et non in bonum: et consumentur omnes viri Juda qui sunt in terra Ægypti gladio et fame, donec penitus consumantur.
|
Ezech 24:10
|
Congere ossa, quæ igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.
|
Mich 1:4
|
Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps.
|
Nah 1:10
|
quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium; consumentur quasi stipula ariditate plena.
|