Lev 26:16
|
ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur.
|
Deut 28:21
|
Adjungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam.
|
Deut 29:21
|
et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israël, juxta maledictiones, quæ in libro legis hujus ac fœderis continentur.
|
Idc 9:20
|
Sin autem perverse: egrediatur ignis ex eo, et consumat habitatores Sichem, et oppidum Mello: egrediaturque ignis de viris Sichem, et de oppido Mello, et devoret Abimelech.
|
Iob 18:13
|
Devoret pulchritudinem cutis ejus, consumat brachia illius primogenita mors.
|
Eccli 14:9
|
Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis: non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam.
|
Bar 6:62
|
ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit quod præceptum est ei: hæc autem neque speciebus, neque virtutibus, uni eorum similia sunt.
|
Lc 9:54
|
Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos?
|