Gen 27:34
|
Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi.
|
Dan 10:9
|
Et audivi vocem sermonum ejus: et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ.
|
I Mach 3:31
|
Et consternatus erat animo valde, et cogitavit ire in Persidem, et accipere tributa regionum, et congregare argentum multum.
|
I Mach 4:27
|
Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat: quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex.
|
II Mach 13:23
|
commisit cum Juda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Judæos deprecans, subditusque eis, jurat de omnibus quibus justum visum est: et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit.
|