Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

conspicit

Eccli 17:31 Virtutem altitudinis cæli ipse conspicit: et omnes homines terra et cinis.
II Mach 9:5 Sed qui universa conspicit Dominus Deus Israël, percussit eum insanabili et invisibili plaga. Ut enim finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta:
II Mach 12:22 Cumque cohors Judæ prima apparuisset, timor hostibus incussus est ex præsentia Dei, qui universa conspicit: et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis dejicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur.
II Mach 15:2 Judæis vero qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: Ne ita ferociter et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum qui universa conspicit: