Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

consolatus

Ruth 2:13 Quæ ait: Inveni gratiam apud oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillæ tuæ, quæ non sum similis unius puellarum tuarum.
II Reg 12:24 Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam, dormivit cum ea: quæ genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon, et Dominus dilexit eum.
II Reg 13:38 Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis. Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.
Iob 29:13 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum.
Ps 70:21 Multiplicasti magnificentiam tuam; et conversus consolatus es me.
Ps 85:17 Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur, quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.
Ps 118:52 Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum.
Eccli 48:27 Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion usque in sempiternum.
Isa 12:1 Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me.
Isa 49:13 Laudate, cæli, et exsulta, terra; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.
Isa 52:9 Gaudete, et laudate simul, deserta Jerusalem, quia consolatus est Dominus populum suum, redemit Jerusalem.
Ezech 32:31 Vidit eos Pharao, et consolatus est super universa multitudine sua, quæ interfecta est gladio: Pharao, et omnis exercitus ejus, ait Dominus Deus.
II Cor 7:6 Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi.
II Cor 7:7 Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram æmulationem pro me, ita ut magis gauderem.