Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

consiliarius

I Par 27:32 Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus: ipse et Jahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis.
I Par 27:33 Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis.
II Par 25:16 Cumque hæc ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta, Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te, quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.
Eccli 6:6 Multi pacifici sint tibi: et consiliarius sit tibi unus de mille.
Eccli 37:8 Omnis consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius in semetipso.
Eccli 37:8 Omnis consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius in semetipso.
Isa 40:13 Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi?
Mich 4:9 Nunc quare mœrore contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem?
Rom 11:34 Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?