Ex 18:19
|
Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum:
|
Tob 4:20
|
Omni tempore benedic Deum: et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.
|
Ps 12:2
|
Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem?
|
Ps 20:12
|
quoniam declinaverunt in te mala; cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire.
|
Ps 32:10
|
Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
|
Ps 32:10
|
Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
|
Prov 11:14
|
Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia.
|
Prov 12:5
|
Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta.
|
Prov 12:15
|
Via stulti recta in oculis ejus; qui autem sapiens est audit consilia.
|
Prov 12:20
|
Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
|
Prov 24:6
|
quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.
|
Prov 31:13
|
Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.
|
Ier 11:19
|
Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam: et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius.
|
Dan 11:25
|
Et concitabitur fortitudo ejus, et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno: et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.
|
I Mach 11:8
|
Rex autem Ptolemæus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam, et cogitabat in Alexandrum consilia mala.
|
I Cor 4:5
|
Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.
|
II Cor 10:4
|
Nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes,
|