Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

conscientiam

Act 24:16 In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum, et ad homines semper.
Rom 13:5 Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
I Cor 8:12 Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.
I Cor 10:25 Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
I Cor 10:27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
I Cor 10:28 Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam:
I Cor 10:29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia?
II Cor 4:2 sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.
I Tim 1:19 habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt:
I Tim 4:2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,
Heb 9:9 quæ parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,
Heb 9:14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi?
Heb 10:2 alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati:
Heb 13:18 Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.
I Petr 2:19 Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet qui tristitias, patiens injuste.
I Petr 3:16 Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.