Ex 4:29
|
Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël.
|
Ex 16:18
|
Et mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus: sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt.
|
Num 1:18
|
et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum a vigesimo anno et supra,
|
I Reg 5:8
|
Et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se, et dixerunt: Quid faciemus de arca Dei Israël? Responderuntque Gethæi: Circumducatur arca Dei Israël. Et circumduxerunt arcam Dei Israël.
|
I Reg 5:11
|
Miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum: qui dixerunt: Dimittite arcam Dei Israël, et revertatur in locum suum, et non interficiat nos cum populo nostro.
|
I Reg 28:1
|
Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Philisthiim agmina sua, ut præpararentur ad bellum contra Israël: dixitque Achis ad David: Sciens nunc scito, quoniam mecum egredieris in castris tu, et viri tui.
|
II Par 23:2
|
Qui circumeuntes Judam, congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Juda, et principes familiarum Israël, veneruntque in Jerusalem.
|
Iudith 4:4
|
et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in præparationem pugnæ.
|
Prov 31:29
|
Multæ filiæ congregaverunt divitias; tu supergressa es universas.
|
I Mach 1:36
|
et posuerunt illic gentem peccatricem viros iniquos, et convaluerunt in ea: et posuerunt arma, et escas, et congregaverunt spolia Jerusalem:
|
Mt 22:10
|
Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
|
Mt 27:27
|
Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem:
|