Prov 6:8
|
parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
|
Prov 6:33
|
turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur:
|
Prov 10:5
|
Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit æstate, filius confusionis.
|
Prov 21:6
|
Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
|
Prov 28:8
|
Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas.
|
Eccli 14:4
|
Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur.
|
Isa 56:8
|
Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israël: Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus.
|
Hab 2:9
|
Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali!
|
Mt 12:30
|
Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mihi, spargit.
|
Mt 23:37
|
Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?
|
Io 4:36
|
Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
|